monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 2, 17
MOSCHUS hoc colore narravit: (erant, qui) accederent et dicerent: 'roga patrem tuum, cedat tibi. non est utile rei publicae excitari hostium animos. excitabuntur, si scierint neminem in hac civitate esse fortiorem quam senem. ' illi me coegerunt, quasi tum quoque aliquid praestaturus essem rei publicae, venire in iudicium. in quo quid habet (quod queratur pater, nescio, nisi quod) ego iudicatus sum iuvenior. MENTO dixit: timeo, ne ob hoc ipsum patri vilior fiam, (quod seni cessero. iam) ergo sciamus, quam gloriosus sit.